- PAEAN
- PAEANhymnus in laudem Apollinis, sicut Dithyrambus in laudem Bacchi, qui teste Polluce, post victoriam, nonnumquam etiam avertendorum malorum causa cani solebat. Καταχρηςτικῶς autem, pro omni Deorum laude, ponitur. Unde opous suum Pindarus, de Deorum omnium laudibus. Paeana inseripsit. Speciatim vero, ut dixi, Paean Apollinis fuit, addo et Martis. Sic enim Suidas clare distinguit: Παιᾶνες δύο ἦσαν, Ε᾿νυάλιος, ὅτε ἦρχον, ὃς καὶ πρὸ τῆς μάχης ἐγένετο, καὶ ἕτερος ὅτε ενίκων. Et clarius: Δύο Παιᾶνας ἦδον οἱ παλαιοὶ πρὸ μὲν τοῦ πολέμου τῷ Α῎ρει, μετὰ δὲ τὸν πόλεμον, τῷ Α᾿πόλλωνι. Accepit haec Suidas (annotante de la Cerda) ab Scholiaste Thucydidis; ubi enim Graecus scriptor l. 1. dicit: Ε᾿πεπαιώνιςτα αὐτοῖς ὡς ἐπίπλουν, Paean his clamatus ad navalem congressum: Scholiast. subdit ipsa verba, quae apud Suidam habentur. Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 1.Dicite, Io Paean, et, Io bis dicite, Paean,Decidit in casses praeda petita meos.Propert. l. 3. El. 14. v. 41.—— — Victorque canebatPaeana Amphion ripâ, Aracynthe, tuâ.Virg. Aen. l. 6. v. 657.—— Laetumque choro Paeana canentet.Tom. III.Ubi Servius, Laudes Apollinis proprie; abusive vero omnium Deorum. Quin et Apollo ipse Paean dictus est. Iuvenal. Sat. 6. v. 172.Parce precor Paean. et tu depone sagittas.Hesych. vero, Παιᾲν, Ζεὺς τιμᾶται εν Ρ῾όδῳ, ἢ εἶδος ᾠδῆς. Apollinem vero sic dictum volunt, ἀπὸ τοῦ παίειν, h. e. a feriendo, quia Pythonem sagittis suis confecit. Forte vero a medendo, nomen habet. Hesych. Παίων ὄνομα, καὶ ἰατρός. Idem: Παιώνια, φάρμακα ἰατρικὰ, ἢ θεραπεῖαι. Nic Lloyd. Herculei Paeanis, meminit Statius Theb. l. 4. v. 157. Quod vero hominum etiam laudes Paeanas inscripsisse Pindarum, dicit Servius, nescio an credere debeamus, qi sciamus, Athenienses olim iudiciô persecutos Aristotelem, quod Hermiam fuerit prosecutus Paeane: quem cum alio Ariphronis, pretionsissima Antiquitatis monumenta, habes apud Athenaeum ad finem l. 15. et reposuit Scaliger Poetic. l. 1. c. 44. Coeterum, uti Paeanes erant, quibus gratulabantur Diis pro victoria, in proeliis; sic Epinicia, in certaminibus Victori, Hymni vero ad aras Diis canebantur. Nec a Scoliis differbant, nisi acclamatione, ιἠ παιὰν, quod Graeci epiphthegma vocabant et ἐπίῤῥημα: Tametsi et hoc postea desitum est. Vide Scaligerum loc. cit. ubi insuper Paeanis meminit in Lysandrum Lacedaemonium scripti, qui ob dignitatem in Samo olim publice decantatus fuerit: quemadmodum alterius Delphis cani soliti, in Craterum Macedonem, admodulante lyrâ puellô impubere etc. Canebantur enim a tripudiantibus, dum puer aliquis citharâ luderet: habebantque plausus, et exclamationes. Ut, ô beatus ortus ille etc. Item adhortationes repetitas. Ut.Psallat altitudo caeli, psallat omnis Angelus.apud Prudentium Hymnô Καθημερ. IX.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.